

Liber Job*
Caput 16: Versus 13
Ego ille quondam opulentus.[GREG.]Infirmorum mentem designat, quia dum adversa praevidere nesciunt, tanto eis graviora sunt, quanto ab eis inopinata tolerantur. Vel, in quibusdam, eisdem retro labentibus haec Ecclesia patitur, qui post doctrinae opulentiam aliquando subitis vitiis convertuntur.Tenuit cervicem meam.Cervix, hic libertatis erectionem significat, quam hostistenetpersecutionis tempore;constringit,dum infirmi vera quae sentiunt praedicare libere non praesumunt. Vel, cervicem suam dicit eos, qui in Ecclesia sub occasione defendendae rectitudinis vitio elationis deserviunt: quam hostis districtione suae persecutionis inclinat.Et posuit me quasi in signum.[Ibid.]Signum ad hoc ponitur, ut sagittarum emissione feriatur. Fidelis itaque populus in signum hosti suo ponitur, quia eum semper suis ictibus impetit, cum suis persecutionibus affligit, unde Apostolus:Ipsi enim scitis, quod in hoc positi sumus[I Thess. 3.].Ac si aperte dicat: Quid in hoc tempore vulnera nostra miramini? qui si aeterna gaudia quaerimus, ad hoc venimus ut feriamur.